BLEMYES it. BLEMIAE, BLENAE vel BLEPTAE

BLEMYES it. BLEMIAE, BLENAE vel BLEPTAE
BLEMYES, it. BLEMIAE, BLENAE, vel BLEPTAE
Aethiopum populi a Martiano Imperatore per Florum repressi, A. C. 450. Claudian.
------- ------- ------- Errat
Per Meroen, Blemyasque feros, atramque Syenen.
Hi capite carent, oculosque habent et os pectori affixos. Monstra hominum. Blemys autem pro beli, vel Bli, et muach h. e. sine cerebro. Unde nata est fabula, Blemyes esse sine capite. Bochart. l. 4. Phaleg. c. 29. Horum meminit Dionys. in Periegesi v. 220.
Τῶν πάρος αἰθαλέων Βλεμύων ἀνέχουςι κολῶναι.
Dicti autem ab Aethiopum Rege Blemy, uti tradit Nonnus in his:
Καὶ Βλέμυς ὠκύς ἵκανεν ἐς ἑπταπόρου ςτόμα Νείλου
Ἐςςόμενος ςκηπτοῦχος ὁμόχρονος Ἀιθιοπήων,
Καί μιν ἀειθερἑος Μερόης ὑπεδέξατο πυθμην`
᾽Υψιγένοις Βλεμύιςςι προώνυμον ἡγεμονῆα.
Theocritus in Thalysiis, sive Idyll. 7.
Ἐν δὲ ςθἐρει πυμάτοιςι παῤ Αἰθιὁπεςςι νομείοις
Πέτρᾳ ὑπὸ Βλεμύων, ὅθεν οὐκέτι Νεῖλος ὁρατὸς.
Ubi Scholiastes, Ἔθνος Αἰθιοπικὸν οἱ Βλέμυες, εν τοῖς ἐχάτοις τῆς Αἰθιοωίας ὠκιςμένον. Ἄλλως. Βλέμυες ἔθνος Αἰθιοπικὸν μελανόχρουν, οἱ αὐτοὶ δὲ τοῖς Τρογλοδύταις. Vide Pausan. l. 7. Nic. Lloydius. Eorum quoque meminit Augustin. Serm. 37. ad Fratres in Eremo, ut et Plin. l. 5. c. 8. Cum illis rem ita se habere, ait Auctor Anonymus Hist. Orbis terr. Geogr. et Civ. esse nimirum, qui capita intra humeros, quos attollunt, recondere soleant, eoque cum magnum alant capillitium, caput cum pectore quasi confundant, tamquam collô destituti; quod ex peregtinationibus cognati sui tradit Borell. Observat.
Medico-Physic. centur. 3. observ. 3. Vide quoque Aldrovandum apud Schottum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”